monumenta.ch > Plinius > sectio 100

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 100
{XXXIX} et cruda siccatur, deinde conciditur coquiturque in aceto, cum serpentium ictibus inponitur. tosta quoque purgatur et medium eius iterum in aqua coquitur. usus sic coctae ad hydropicos, ad urinam ciendam tribus obolis cum melle et aceto potae, item splenicos et stomachicos, si non sentiant ulcus, quibus innatet cibus, ad tormina, regios morbos, tussim veterem cum suspirio.